PARRICIDA

PARRICIDA
PARRICIDA
apud Romanos, antiquitus significabat, qui parem, i. e. hominem occidisset, ut notant Franciscus Balduinus de legibus Romuli p. 25. et Iacobus Raevardus Comm. in Reg. iur. c. 109. Unde lex Numae: Si quis hominem liberum dolô sciens morti duit, Parricida esto. Si non imprudens. Si dolô malô occisit, pro capite occisei et nateis eius in contione arietem subicitô. Ubi Ios. Scaliger notat, hanc clausulam in omni re capitali positam fuisse, Parricida esto: et significare idem, quod Capital esto. Et veteres proin de Parricidio leges omnes ingenere de caede cuiuscumque hominis, non autem parentum, loquuntur: Neminem enim prisci illi tam nefarium esse arbitrabantur, qui Parentibus necem inferret: nec nisi sero Romae tam immane facinus patratum est a L. Hostio, aliquando post bellum Annibalis, unde Lex, de qua infra, originem traxit. Dein Parricidae vox transiit ad eum, qui non Patrem solum aut Matrem, sed et Avum, Aviam, Fratrem, Sororem, Patruelem, Matruelem, Patruum, Avunculum, Amitam (Materteram) Consobrinum, Consobrinam, Uxorem, Virum, Generum, Socerum, Vitricum, (Novercam) Privignum, Privignam, Patronum, Patronam, ut habet lex Pompeia de Parricidis, e medio sustulisset, vide quoque Isidorum Etymolog. l. 5. c. 6. Proprie vero significat, eum qui Patrem aut Matrem sustulit: aut liberos suos fratremque interemit: quorum prius definit Constantinus Caes. l. 1. tit. 27. l. 11. Cod. Theodos. posterius indigitat Aur. Prudentius Haemartig. praefat.
v. 14.
Armat deinde parricidialem manum
Frater.
De poenis tam enormis flagitii, neque Romulus, ut dicitur, neque Solon, ut de eo Plutarchus habet, statuêre quicquam, quod, tantum facinus velle admittere ullum hominem ut crederent, induci nullâ ratione potuerunt. Iulius Caesar levissime punit, ut bonis omnibus tantum multaret, teste Suetoniô c. 42. nisi Parricidium ibi pro Homicidio in genere, ut olim, sumendum esse dicas. Ex veteri legum Romanarum, post L. Hostii praefati facinus, latarum praescripto, Soleae ligneae Parricidae pedibus inducebantur et is in carcerem ducebatur, ut est apud Auctorem Rhetor. ad Herennium l. 1. Ne, ut ait Hadr. Turnebus Adversar. l. 13. c. 13. terram, communem omnium Parentem, attactu improbô contaminaret. Asservabatur autem domi vel in carcere, ad annum, ut eô exactô debitis poenis a Magistratu plecti posset, Calpurnius Flaccus Declam. 4. cui Epigraphe est: Damnatus Parricidit annô custodiatur. Imo et non occidenti, sed tantum verberanti Parentes, manus amputabatur, L. Seneca l. 3. Controv. 4. Vide quoque Exod. c. 20. v. 12. etc. 21. v. 15. et Proverb. c. 30. v. 17. Comburebantur quoque subiectô igne Parricidae, qua de re exstat lex, in Harmenopulo l. 6. c. 6. Qui ascendentem vel descendentem (i. e. Parentes vel Liberos.) occiderit, igni traditor. Exemplum in Chlodovei Galliarum Regis filia exhibet Gregor. Turonens. Histor. Franc. l. 3. c. 39. Denique culeo insuebantur (quae poena primitus fuit eorum, qui Deos violâssent, Val. Max. l. 1. c. 1. ex 13.) Ita enim lex praedicta, quam primam de iis, qui Parentes occidissent, latam fuisse opinatur Carol. Sigonius, coniecturâ eius captâ ex Liv. Epit. Rhetoricis ad Herennium et Plauto in Vidularia apud Nonium, sonat: Si quis Parentes occiderit, aut verberaverit, ei damnato obvolvitor os folliculô lupinô soleae ligneae pedibus inducantur, et in carcerem ductus, ibi sit
tantisper, dum paretur culleus, in quem coniectus in profluentem praecipitetur. Quam legem idem Sigonius putat L. Corn. Sullam constitutâ publicâ quaestione repetîsse et confirmâsse. Sic culei mentio apud Zonaram et Appuleium Milesiarum l. 10. ut et Firm. Lactantium l. 3. c. 14. Erat autem culeus, ut habet vetus Glossar. ἀσκὸς βόειος, saccus aut corium bovinum. Huic insuti in mare abiciebantur Parricidae, neque primitus quiddam illis adiungebatur cum ex humana societate deturbare, et eliminare haec hominum portenta, sat haberent primi Legislatores, vide Platonem de LL. l. 11. Val. Max. loc. cit. Hier. Magium Miscellan. l. 4. c. 8. etc. vel extra fines deportabantur, Constantinus Aug. l. un. C. de his qui Par. vel Lib. occ. vel in solitudinem proiciebantur, Iul. Capitolin. in Antonino Pio: Hinc Plautus Pseudolo, Sc. exite in fin.
Si mihi iam non huc culleis oleum deportetur,
Te ipsam culeo ego cras faciam deportare in pergulam,
Ibi tibi adeo lectus dabitur, ubi tu haud somnum capias,
Sed ubi usque ad languorem etc.
Accessit post modum crescente Parricidarum numerô gravitas supplicii, ac primum Serpentes cum reo includi coepêre, ut de C. Villio scriptum reliquit Plutarchus. Vide quoque L. Senecam l. 5. Controv. 4. in fin. T. Livium Decad. 5. l. 8. Val. Max. l. 1. c. 1. etc. Dein Simiae, Iuvenalis Sat. 8. v. 211.
Libera si dentur populo suffragia, quis tam
Perditus, ut dubitet Senecam praeferre Neroni,
Cuius suppliciô non debuit una parari
Simia, non serpens unus, non culleus unus.
Denique Canis et Gallinaceus, quod a Constantino primum adiectum vult Conr. Rittershusius, l. un. C. de his qui P. vel L. occid. quod si verum est, Tribonianus interpellavit legem Modestini l. praev. ad leg. Pompeiam de Parric. Pompeius enim nihil tale statuit, sed eandem eius legem cum lege Cornelia fuisse: ostendit Iac. Cuiacius Notis ad Paulum l. 5. tit. 25. Quamvis Rosinus eam his verbis efferat: Praetor, qui ex hac lege quaeret, de eius capite quaerito, qui Patrem, Matrem etc. occiderit: cuiusve dolô malô id factum fuerit, sive conscius fuerit: Deque eius Matris capite quaerito, quae filium filiamve occiderit, et Avi eius, quinepotem occiderit, eiusque qui emit venenum, ut Patri daret, quamvis non potuerit dare. Is si confessus erit, virgis sanguineis verberatus, deinde culleo insuatur cum cane, gallo gallinaceo et vipera et simia, deinde in mare profundum culleus iactetur, ex Marciano, Modestino de Parricid. Iustiniano Institut. l. 4. de Iudic. publ. aliisque. Ubi pro Sanguineis legentem Sagmineis Corrasium, corrigit Turnebus l. 8. c. 23. Vide quoque Voss. de Idolol. l. 3. c. 85. Meminit huius supplicii Isidorus Hispalensis in Glossis, cum ait: Culleus, tunica ex sparto, in modum crumenae facta, quae linebatur a publico (i. e. carnifice) pice et bitumine, in qua includebantur Parricidae, cum simia, serpente et gallo: insuta mittebatur in mare et contendentibus inter se animantibus homo maioribus poenis afficiebatur. Quo morts genere primus legitur excruciatus Publicius Malleolus (Matrem is interemerat) quintô C. Marii Consulatu. apud Livium Epit. l. 68 Ciceronem de Invent. l. 2. Cornificium Rhetor. ad Herennium l. 1. et Orosium l. 5. c. 16. De Graecis, vide aliquid supra in voce Parentes: qui quid de accusato Oreste Matricida censuerint, et quare Minerva eum absolverit, perpendit erudite P. Victorius Variar. Lect. l. 13. c. 23. Postea exolevit Culeus, et, si antea illi insuti in mare praecipitabantur, hodie tamen vivi exuruntur, vel ad bestias damnantur, inquit Tertullian. l. de Anima, et Paulus IC. l. 5. tit. 24. Sententiar. Sidonius Apollinaris pleraque in eos supplicia congerens, l. 4. Ep. 23. Dignum, inquit, abdicatione, cruce, culleô clamans coeterisque suppliciis parricidialibus etc. Fuit porro disquisitio celebris Parricidii, cum negaretur, olim, ut pedibus nudis ignitos vomeres calcarent; qua de re vide Karoli M. Capitular. Appendic. sec. ad l. 4. c. 3. et in Synodo Bavarita coacta sub Tassilone Duce temporibus eiusdem p. 143. Quod antiquissimum probationis genus fuisse, docet Servius ad Aen. l. 11. v. 786.
Sancte Pater, summi custos Soractis Apollo,
Quem primi colimus, cui pineus ardor acervô
Pascitur, et medium freti pietate per ignem
Cultores multâ premimus vestigia prunâ.
Sed ut frivolum et profanum Varro ipse irridet, causam adscribens: Quod medicamentô plantas tingerent: Interim multarum gentium consuetudine receptum et a Barbaris praesertim, lapsâ iam Rep. Romanâ observatum fuisse, obstendunt, Theod. Marcilius, Helmoldus in Histor. Sclavorum, Aimoinus l. 5. c. 34. Hildebertus Cenomanensis Ep. 17. Petrus Venerabilis l. 6. Ep. 29. Saxo Gramm. l. 14. Nicephorus Gregoras l. 6. c. 1. Aventinus Annal. Boior. l. 4. Sigebertus in Chron. etc. Ritum operose totum describit Heliodorus Aethiopicor. l. 10. ut et Henr. Spelmann. Glossario Archaeol. in vocibus, Iudicium ferri candentis, Ordalium, Purgatio. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. l. 8. c. 24. 26. 29. 34. In locis, ubi ius Saxonicum viget, hodieque culeum Romanorum, cum invisa illa animantum quadriga, de qua supra, Parricidio puniendo adhiberi, didici ex Amico: sed quid
——— magno reticenda Soloni
Dicere porro velim?
Addam saltem, Aegyptiorum in Parricidas severitatem, quosper fingula membra acutis calamis impetere, mox minutissimis ictibus consauciatos, super spinarum acervos, comburere consuevisse, refert Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 3. c. 5. etc. At a Parrictdiis Imperium ficque tyrannidem in suos, priusquam in exteros, ut Iustinus ait, auspicari, Turcarum Principibus sollenne, quod postulatum Regium ad securitatem vocat Plut.
in Demetrio c. 5. ubi de Familils Regum, qui Alexandro M Successerunt, Pene omnes, inquit, frequentes habent liberorum, frequentes etiam matrum neces et uxorum. Nam fratrum parricidia, ut postulata Geometrae sumunt, sic concedebantur habebanturque commune quoddam postulatum et regium ad securitatem. Vide quoque de Dionysio iuniore apud Iustinum l. 21. c. 1. et iam de Abimelecho, in Sacris, Iudicum c. 9. v. 5.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • parricida — sustantivo masculino,f. 1. Persona que asesina a uno de sus ascendientes o descendientes, o a su cónyuge: Han detenido al parricida que mató a su mujer. La parricida negó haber matado a su hijo …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • parricida — (Del lat. parricīda). adj. Que mata a un pariente próximo, especialmente al padre o a la madre. U. m. c. s.) …   Diccionario de la lengua española

  • Parricīda — Parricīda, Vatermörder, vgl. Johannes 235) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Parricīda — (lat.), einer, der sich des Verbrechens eines Parricidium (s. d.) schuldig gemacht hat; insbes. Beiname des Herzogs Johann von Schwaben (s. Johann 46) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • parricida — s. 2 g. 1. Pessoa que mata seu pai ou sua mãe ou outro qualquer dos seus ascendentes. 2.  [Por extensão] Pessoa que atenta contra o rei ou contra a pátria. • adj. 2 g. 3. Relativo a parricídio. 4. Que cometeu parricídio …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • parricida — (izg. paricída) DEFINICIJA v. paricida …   Hrvatski jezični portal

  • parricida — (Del lat. paricida < de pater, padre + caedere, matar.) ► adjetivo/ sustantivo masculino femenino Se aplica a la persona que mata a su padre, a su madre o a su cónyuge: ■ el parricida se declaró culpable de su crimen. * * * parricida (del lat …   Enciclopedia Universal

  • parricida — {{#}}{{LM P29227}}{{〓}} {{SynP29933}} {{[}}parricida{{]}} ‹pa·rri·ci·da› {{《}}▍ adj.inv./s.com.{{》}} Que mata a un pariente o familiar, especialmente a su padre, a su madre o a su cónyuge. {{★}}{{\}}ETIMOLOGÍA:{{/}} Del latín parricida. {{#}}{{LM …   Diccionario de uso del español actual con sinónimos y antónimos

  • parricida — par·ri·cì·da s.m. e f. 1. CO chi ha ucciso il proprio padre | BU assassino di un parente stretto; anche agg.: un disegno parricida 2. OB estens., uccisore o traditore di un sovrano | LE fig., traditore della patria: con inesauste brame | i… …   Dizionario italiano

  • Parricida — Par|ri|ci|da, Par|ri|zi|da, der; s, s [lat. parricida, 1. Bestandteil verw. mit griech. (dorisch) paós = Verwandter, 2. Bestandteil zu lat. cidere (in Zus.) = töten] (bildungsspr. selten): Verwandten , bes. Vatermörder …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”